monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 4
Simpliciter loquor : nos secundum quod scriptum est, nec oculo nostro parcimus, ut non effodiamus eum, si nos scandalizaverit: nec manui, neque pedi, si nobis scandalum fecerit. Et vos ergo sive oculi nostri, sive manus, sive pedes fueritis, similia sustinebitis. Quis enim catholicorum possit aequo animo sustinere, et eorum qui fidem suam bonis operibus exornant, ut audiant Origenis doctrinam atque consilium, credant praeclarae illius praedicationi: Non potest Filius videre Patrem, neque Spiritus sanctus videre Filium? Haec in libris περὶ Ἀρχῶν scribuntur, his verbis legimus, et ita locutus est Origenes. 'Sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem, sic inconsequens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium.' Illud quoque quis Origenem dicentem patiatur, quod animae, angeli fuerint in caelis: et postquam peccaverint in supernis, deiectas esse in istum mundum, et quasi in tumulos et sepulcra, sic in corpora ista relegatas, poenas antiquorum luere peccatorum? et corpora credentium non templa Christi esse, sed carceres damnatorum? Exinde veritatem historiae, allegoriae depravans mendacio, infinita verba multiplicat: et simplices quosque varia persuasione supplantans, nunc asserit animas, iuxta Graecam etymologiam ψυχὰς ἀπὸ τοῦ ψύχεσθαι, idcirco vocitatas, quia de coelestibus ad inferiora venientes, calorem pristinum amiserint: nunc corpus hoc, ob id iuxta Graecos δέμας, id est, vinculum, sive iuxta aliam proprietatem, cadaver dici: quia animae de coelo rucrint: a plerisque autem secundum variam Graeci sermonis supellectilem σῶμα, id est, corpus, σῆμα, id est, monumentum interpretari: eo quod ita animam in se clausam habeat, quomodo sepulcra et tumuli cadavera mortuorum. Et si hoc verum est, ubi est fides nostra? ubi praeconium resurrectionis? ubi Apostolica doctrina, quae in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam, et ad semen eius, et ad Noe, et ad filios eius: Crescite et multiplicamini, et replete terram? Iam enim non erit benedictio, sed maledictio, iuxta Origenem, qui angelos vertit in animas: et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora descendere, quasi Deus generi humano non possit animas per benedictionem dare, nisi angeli peccaverint: et tot in coelo sint ruinae, quot in terra nativitates. Dimittenda ergo nobis est doctrina Apostolorum et Prophetarum, et Legis et ipsius Domini Salvatoris in Evangelio pertonantis. Econtrario Origenes praecipit, et legem dat, ut non dicam constringit discipulos suos, ne quis oret in coelum ascendere, ne peius iterum peccans quam in terris ante peccaverat, praecipitetur in mundum. Quanquam istiusmodi nugas et deliramenta soleat ille Scripturarum interpretatione perversa et aliud significante, quam quod verum est affirmare, dicens: Priusquam a malitia humiliarer, ego deliqui . Et illud: Revertere anima mea in requiem tuam . Necnon et illud: Educ de carcere animam meam . Et in alio loco: Confitebor Domino in regione vivorum : cum alius procul dubio sensus Scripturae divinae sit, quam ille in haeresim suam maligna interpretatione detorquet. Quod faciunt et Manichaei, et Gnostici, et Hebionitae, et Marcionis sectatores, et aliae haereses numero octoginta, quae de purissimo Scripturarum fonte assumentes testimonia, non ita interpretantur, ut scripta sunt, sed simplicitatem sermonis ecclesiastici id volunt significare, quod ipsi sentiunt.